FŐOLDAL  
AKTUÁLIS PROGRAMOK
A VITAKÖR TÖRTÉNETE   FACSIMILE TÁR   HANGZÓANYAG ARCHÍVUM  
KÉPEK A FILOZÓFIAI VITAKÖR TÖRTÉNETÉBŐL  
FILOZÓFUSOK-TUDÓSOK-FELTALÁLÓK-PIONÍROK  
ELŐADÁSOK   KONFERENCIÁK   X=Y, azaz EXTRATERRESTRIAL TÉMÁK  
HOZZÁSZÓLÁSOK-GONDOLATOK   TERVEK  
ALAPÍTVÁNY & PARTNEREK   KITÜNTETÉSEK  
TAGJAINK NÉVSORA   TAGJAINK-ELŐADÓINK ARCKÉPEI   KAPCSOLAT-FELVÉTEL


 

Historia brevis Circuli Philosophici


Circulus Philosophicus conditus erat in mense Maio A. D. 1973 in Instituto Geologico Publico Hungariae (Budapestini), initiatus, secundum usum verborum illius temporis, „ab inferiori parte”. Conditores eius erant geologi plerumque juvenes aetatisque mediae, occupati in ratione (theoria) evolutionis, et plene satiati disputationibus de philosophia coactis et desuper ductis illius temporis (Universitas Vespertina Marxismi-Leninismi, seminaria varia, etc.) Circulus Philosophicus palam proposuit occasionem efficere ad exponendas et disputandas questiones generales rationis evolutionis („evolutionismi”), accomodante etiam summam subtilitatem philosophiae, libere, sine ulla restrictione ideologica et politica …

Ratio seu theoria evolutionis est res vexatissima praeceptis ideologicis, nam ad eam pertinet probelma de ortu – sensu latissimo – alicuius rei ab aliquo. Ea comprehendit tales quaestiones e.g. utrum mundus creatus sit ab Aliquo, aut ortus sit per semetipsum. (Hujusmodi quaestiones in controversiam vocare illa tempore summa laetitia fuit.) Simili modo apparebant etiam quaestiones quae sequuntur:

- Quaenam categoria superior est, evolutio aut motus? Consensus consecutus est conditionem primam evolutionis esse motio in modulo inferioritatis et superioritatis. - Quid autem mensura sit in hoc modulo? Utrum ipse Homo, sicut Protagoras declaravit: „Mensura omnium rerum Homo est” – quod usque ad hodiermum diem non potuit esse refutatum.

Nonulli putabant hanc declarationem esse improbam, quia notionem anthropoentricam, in se comprehendit, et praeterea scientiam de ea contemnere urgebant. Nam quis supremi ordinis est? Utrum Homo? Religiosi homines in Circulo id una mente negant. Monotheistae credunt ens supremum esse Deum. Nos eramus apti de talibus quaestionibus amicaliter, sine odio disputare, quod vera raritas est etiam extra dictaturam doctrinae marxismi.

Haec natura aperta Circuli fortiter attrahebat cultores variorum studiorum. In paucis mensis speciosum palatinum styli secessionis Instituti Geologici quasi factum est angustum. Praeterea constantum est quod hujusmodi circulus liberae mentalitatis in annis ’70 et ’80 sine conflictibus fungere non potuit. Scilicet illo tempore philosophia erat sub severa inspectione unicae Partis omnipotentis. (Recordandum est A. D. 1973 plures philosophos incanceratos esse.)

Initio Circulus pertuit multa discrimina, sed superavit omnia. Quasi bellis assuetus tempore progrediente auctus fuit novis sociis. Circulus habet jam nonullas socieatates „filiales” in Hungaria, et similes sunt in statu nascendi etiam extra patriam nostram.

Prima filialis in A. D. 1993 condita est ab István (Stephano) Géczy (A. D. 1926-2002) et accepit nomen „Tokajhegyalja Csoport” (Spocietas a Radicibus Montis Tokaj). Illa constituit nomullos conventus excellentes in Castello Rákóczi apud Szerencs et in Abaújszántó. Diligentiae persistentiaeque Socieats Tokajensis debetur editio Annalis speciosi Circuli Philosophici A. D. 2000. Aliam Societatem constituit in Sopron (Scarabantia): József (Josephus) Agócs A. D. 1994. Societatem in Bugac constituit Andrew (Andreas) Bánhidi 1994, in Alcsút: Ferenc (Franciscus) Halász (A. D. 1949-2002) 1996, in Szekszárd: Tibor (Tiburtius) Horváth 2005.

Circulus noster semper tractabat philosophiam inter latissimos limites disciplinares. Tali modo in Circulo ipsa Philosophia quasi materialisatur. Utilitatem afferens ad persolvanda problemata societatatis humanae Circulus nunquam fuit exclusive in passiva meditatione immersa. Virtuti suae debetur quod Circulus factus est activum probatumque forum disputandi ardentissimorum problematum societatis humanae, e.g. causae naturae conservandae.

A mense Maio A. D. 1973 usque ad finem A. D. 2008 Circulus Philosophicus instituit plus quam 1800 conventus de causis scientiarum diversissimarum.

Budapest, December 2006.


Dr. Csaba Detre



FŐOLDAL
AKTUÁLIS PROGRAMOK 2010-ben   A VITAKÖR TÖRTÉNETE   FACSIMILE TÁR
HANGZÓANYAG ARCHÍVUM   KÉPEK A FILOZÓFIAI VITAKÖR TÖRTÉNETÉBŐL
FILOZÓFUSOK-TUDÓSOK-FELTALÁLÓK-PIONÍROK
ELŐADÁSOK   KONFERENCIÁK   X=Y, azaz EXTRATERRESTRIAL TÉMÁK  
HOZZÁSZÓLÁSOK-GONDOLATOK TERVEK  
ALAPÍTVÁNY & PARTNEREK   KITÜNTETÉSEK
TAGJAINK NÉVSORA   TAGJAINK-ELŐADÓINK ARCKÉPEI   KAPCSOLAT-FELVÉTEL